5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.