8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.