17 et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
19 His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
20 tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
21 Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
22 Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
23 Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.