18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ;auscultate sermonem meum :quoniam occidi virum in vulnus meum,et adolescentulum in livorem meum.
24 Septuplum ultio dabitur de Cain :de Lamech vero septuagies septies.