7 sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
8 Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
11 calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12 Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
13 post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.