23 Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula :
24 quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
25 Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
26 Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
27 Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
28 Qui hoc ordine complebuntur :
29 ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti,