30 quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiæ magnitudo.
32 Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :
34 qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.