33 Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti :
34 qui constituat præpositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
35 qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.
37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?