36 Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia.
37 Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
38 locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
39 Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te præcedam.
41 Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Ægypti.
42 Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.