6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.
10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.