23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.
26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.
29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.