1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.
2 Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Israël patrem vestrum :
3 Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.
4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.
5 Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.
6 In consilium eorum non veniat anima mea,et in cœtu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.
7 Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Israël.