5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.
8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.
9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.