13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,
15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.
19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.