6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.
10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.