21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.
24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,
25 ait : Maledictus Chanaan,servus servorum erit fratribus suis.
26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem,sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,sitque Chanaan servus ejus.