11 Quia lapis de pariete clamabit,et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
12 Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus,et præparat urbem in iniquitate !
13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ?laborabunt enim populi in multo igne,et gentes in vacuum, et deficient.
14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini,quasi aquæ operientes mare.
15 Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum,et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
16 Repletus es ignominia pro gloria ;bibe tu quoque, et consopire.Circumdabit te calix dexteræ Domini,et vomitus ignominiæ super gloriam tuam.
17 Quia iniquitas Libani operiet te,et vastitas animalium deterrebit eosde sanguinibus hominum,et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea.