8 Quia tu spoliasti gentes multas,spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis,propter sanguinem hominis,et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea.
9 Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ,ut sit in excelso nidus ejus,et liberari se putat de manu mali !
10 Cogitasti confusionem domui tuæ ;concidisti populos multos,et peccavit anima tua.
11 Quia lapis de pariete clamabit,et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit.
12 Væ qui ædificat civitatem in sanguinibus,et præparat urbem in iniquitate !
13 Numquid non hæc sunt a Domino exercituum ?laborabunt enim populi in multo igne,et gentes in vacuum, et deficient.
14 Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini,quasi aquæ operientes mare.