10 Depopulata est regio,luxit humus,quoniam devastatum est triticum,confusum est vinum,elanguit oleum.
11 Confusi sunt agricolæ,ululaverunt vinitoressuper frumento et hordeo,quia periit messis agri.
12 Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum,congregate senes, omnes habitatores terræin domum Dei vestri,et clamate ad Dominum :
15 A, a, a, diei !quia prope est dies Domini,et quasi vastitas a potente veniet.
16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perieruntde domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?