8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ;luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
10 Depopulata est regio,luxit humus,quoniam devastatum est triticum,confusum est vinum,elanguit oleum.
11 Confusi sunt agricolæ,ululaverunt vinitoressuper frumento et hordeo,quia periit messis agri.
12 Vinea confusa est,et ficus elanguit ;malogranatum, et palma, et malum,et omnia ligna agri aruerunt,quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes :ululate, ministri altaris ;ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum,congregate senes, omnes habitatores terræin domum Dei vestri,et clamate ad Dominum :