1 Canite tuba in Sion,ululate in monte sancto meo,conturbentur omnes habitatores terræ :quia venit dies Domini, quia prope est.
2 Dies tenebrarum et caliginis,dies nubis et turbinis ;quasi mane expansum super montespopulus multus et fortis :similis ei non fuit a principio,et post eum non eritusque in annos generationis et generationis.
3 Ante faciem ejus ignis vorans,et post eum exurens flamma.Quasi hortus voluptatis terra coram eo,et post eum solitudo deserti,neque est qui effugiat eum.
4 Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ;et quasi equites, sic current.
5 Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam,velut populus fortis præparatus ad prælium.
6 A facie ejus cruciabuntur populi ;omnes vultus redigentur in ollam.