37 De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
38 Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
39 Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
40 cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.
41 Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
42 Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
43 Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.