22 et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
23 Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset.
24 Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
25 Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.