5 Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini.
6 Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam :
7 servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël.
8 Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
9 et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
10 Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
11 Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.