15 Duces Issachar fuere cum Debbora,et Barac vestigia sunt secuti,qui quasi in præceps ac barathrum se discrimini dedit :diviso contra se Ruben,magnanimorum reperta est contentio.
16 Quare habitas inter duos terminos,ut audias sibilos gregum ?diviso contra se Ruben,magnanimorum reperta est contentio.
17 Galaad trans Jordanem quiescebat,et Dan vacabat navibus :Aser habitabat in littore maris,et in portubus morabatur.
18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas mortiin regione Merome.
19 Venerunt reges et pugnaverunt :pugnaverunt reges Chanaanin Thanach juxta aquas Mageddo,et tamen nihil tulere prædantes.
20 De cælo dimicatum est contra eos :stellæ manentes in ordine et cursu suo,adversus Sisaram pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum,torrens Cadumim, torrens Cison :conculca, anima mea, robustos.