18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas mortiin regione Merome.
19 Venerunt reges et pugnaverunt :pugnaverunt reges Chanaanin Thanach juxta aquas Mageddo,et tamen nihil tulere prædantes.
20 De cælo dimicatum est contra eos :stellæ manentes in ordine et cursu suo,adversus Sisaram pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum,torrens Cadumim, torrens Cison :conculca, anima mea, robustos.
22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini :maledicite habitatoribus ejus,quia non venerunt ad auxilium Domini,in adjutorium fortissimorum ejus.
24 Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinæi,et benedicatur in tabernaculo suo.