4 Cui etiam Dominus contulit splendorem : quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat : et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
5 Imposuit itaque abræ suæ ascoperam vini, et vas olei, et polentam, et palathas, et panes, et caseum, et profecta est.
6 Cumque venissent ad portam civitatis, invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis.
7 Qui cum vidissent eam, stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem ejus.
8 Nihil tamen interrogantes eam, dimiserunt transire, dicentes : Deus patrum nostrorum det tibi gratiam, et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret, ut glorietur super te Jerusalem, et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum.
9 Et dixerunt hi qui illic erant omnes una voce : Fiat, fiat.
10 Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus.