6 Nuntiatur enim animi tui industria universis gentibus, et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus : et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur.
7 Nec hoc latet, quod locutus est Achior, nec illud ignoratur, quod ei jusseris evenire.
8 Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis.
9 Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est.
10 Insuper etiam fames invasit eos, et ab ariditate aquæ jam inter mortuos computantur.
11 Denique hoc ordinant, ut interficient pecora sua, et bibant sanguinem eorum :
12 et sancta Domini Dei sui, quæ præcepit Deus non contingi, in frumento, vino, et oleo, hæc cogitaverunt impendere, et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere : ergo quoniam hæc faciunt, certum est quod in perditionem dabuntur.