12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
13 Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.
15 Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.
16 Cor autem Holofernes concussum est : erat enim ardens in concupiscentia ejus.
17 Et dixit ad eam Holofernes : Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me.
18 Et dixit Judith : Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie præ omnibus diebus meis.