8 Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui.
9 Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere.
10 Et factum est, in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum : Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
11 Fœdum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat.
12 Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit : Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate.
13 Cui Judith respondit : Quæ ego sum, ut contradicam domino meo ?
14 omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ.