2 Erant autem omnes fatigati a vino,
3 eratque Judith sola in cubiculo.
4 Porro Holofernes jacebat in lecto, nimia ebrietate sopitus.
5 Dixitque Judith puellæ suæ ut staret foris ante cubiculum, et observaret.
6 Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio,
7 dicens : Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas : et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam.
8 Et cum hæc dixisset, accessit ad columnam quæ erat ad caput lectuli ejus, et pugionem ejus, qui in ea ligatus pendebat, exsolvit.