23 Porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam : Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso præ omnibus mulieribus super terram.
24 Benedictus Dominus, qui creavit cælum et terram, qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum :
25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri.
26 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith : Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
28 Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens : Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua.
29 Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus.