9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
10 Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri :
11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
12 Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.
13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
14 Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.
15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.