11 Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus ;pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus :amputavit pugione cervicem ejus.
12 Horruerunt Persæ constantiam ejus,et Medi audaciam ejus.
13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum,quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
14 Filii puellarum compunxerunt eos,et sicut pueros fugientes occiderunt eos :perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
15 Hymnum cantemus Domino ;hymnum novum cantemus Deo nostro.
16 Adonai Domine, magnus es tu,et præclarus in virtute tua :et quem superare nemo potest.
17 Tibi serviat omnis creatura tua,quia dixisti, et facta sunt ;misisti spiritum tuum, et creata sunt :et non est qui resistat voci tuæ.