12 Horruerunt Persæ constantiam ejus,et Medi audaciam ejus.
13 Tunc ululaverunt castra Assyriorum,quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.
14 Filii puellarum compunxerunt eos,et sicut pueros fugientes occiderunt eos :perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.
15 Hymnum cantemus Domino ;hymnum novum cantemus Deo nostro.
16 Adonai Domine, magnus es tu,et præclarus in virtute tua :et quem superare nemo potest.
17 Tibi serviat omnis creatura tua,quia dixisti, et facta sunt ;misisti spiritum tuum, et creata sunt :et non est qui resistat voci tuæ.
18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ;petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.