15 Hymnum cantemus Domino ;hymnum novum cantemus Deo nostro.
16 Adonai Domine, magnus es tu,et præclarus in virtute tua :et quem superare nemo potest.
17 Tibi serviat omnis creatura tua,quia dixisti, et facta sunt ;misisti spiritum tuum, et creata sunt :et non est qui resistat voci tuæ.
18 Montes a fundamentis movebuntur cum aquis ;petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.
19 Qui autem timent te,magni erunt apud te per omnia.
20 Væ genti insurgenti super genus meum :Dominus enim omnipotens vindicabit in eis ;in die judicii visitabit illos.
21 Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum,ut urantur et sentiant usque in sempiternum.