3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt :
4 sint omnia nostra sub lege tua.
5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.
6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.
7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.
8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,