8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.
9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,
10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.
11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,