19 Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus, iniquitatem fecimus.
20 Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te,
21 ut non dicant inter gentes : Ubi est Deus eorum ?
22 Et cum fatigati ex his clamoribus et his fletibus lassati siluissent,
23 exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit : Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam.
24 Forsitan enim indignationem suam abscindet, et dabit gloriam nomini suo.
25 Si autem transactis quinque diebus non venerit adjutorium, faciemus hæc verba quæ locuti estis.