11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ?
12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus :
15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.
16 Et ideo humiliemus illi animas nostras, et in spiritu constituti humiliato, servientes illi
17 dicamus flentes Domino, ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam : ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum, ita etiam de nostra humilitate gloriemur :