25 exterminati sunt ab exterminatore, et a serpentibus perierunt.
26 Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur,
27 sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus.
28 Et dixerunt illi Ozias et presbyteri : Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio.
29 Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum.
30 Et dixit illis Judith : Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis,
31 ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum.