9 Hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem, misit ad presbyteros Chabri et Charmi.
10 Et venerunt ad illam, et dixit illis : Quod est hoc verbum, in quo consensit Ozias, ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adjutorium ?
11 et qui estis vos, qui tentatis Dominum ?
12 non est iste sermo qui misericordiam provocet, sed potius qui iram excitet, et furorem accendat.
13 Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei.
14 Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus :
15 non enim quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.