9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua : cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur :
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.