1 Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
3 si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
6 detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.
7 Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :