21 Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
22 duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :
23 offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
24 Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :
25 immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :
26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
27 in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino :