7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.