1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :