22 immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ.
23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi :
24 ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
25 inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
26 postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me :
28 et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra :