6 Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
7 Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
8 Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt :
9 duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
11 Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
12 et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.