1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :
2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.